Latin
SYNGENESIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 147
Unproofread scanNot analysed yet
Quod Rheno sub genere CERVI militare debeat, adeo manifestum est &liquidum, ut ea de re dubitare nemo umquam possit. Absentia enim primorum dentium in superiori maxilla, satis superque ostendit ad Pecora eum pertinere. Cornua vero, quae polyporum instar excrescunt, in apicibus primum mollia &tota quanta obducta hirta cute, deciduaque ut induruerunt ipsa cornua, quaeque pariter quotannis decidunt &renascuntur, adfinitatem proximam Rhenonis cum Cervo evidenter demonstrant. §. III.