Latin
SPECIES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 147-2
Unproofread scanNot analysed yet
SPECIES. Species haec a congeneribus difficillime distinguitur, ita ut alia haud facile occurrat differentia, qua a reliquis Cervis distinguatur, quam quae cornuum a structura desumitur. Cornibus enim &mares &feminae inter Rangiferos instruuntur, quum in aliis Europaeis Cervis observentur femnae cornibus plane carere. Praecipua autem differentia specifica Rhenonis in eo consistit, quod, cornua ejus ramosa, trunco non compressa, ut in Damis, sed summitatibus tantum palmata sint, quodque anticus insuper ramus, ad basin supra frontem exsertus, itidem palmatus sit &in ramulos compressus.