Latin
OESTRUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 157
Unproofread scanNot analysed yet
tat supra Rhenonem, unice intentus, ut ovum deponat inter erectos pilos; Rhenones contra adeo prudenti percelluntur metu, ut si vel mille sint congregati, singuli jactitent cornua &quatiant totum corpus, ubi unica modo debilis &inermis musca adfuerit. Quoniam vero vituli, primo vere non mutant pilos, sed hos decumbentes gerunt, nullum potest inter illos cadere ovum, &propterea secundo vere destituuntur ulceribus, quae ad latera spinae dorsi generantur a latitantibus oestris; persistentia vero in dorso ova illa, &exclusa, cutem perforant, &Rangiferum tertio potissimum anno emaciant &consumunt. Ex his quoque est, quod pelles Rangiferinae in dorso plurimis scateant cicatricibus. Qvum aestivo tempore a casa sua, ubi Rhenones mulserat Lappo, in pascua eos ducet, magna inter eos &canes, quos excitat Pastor, oritur controversia. Rheno enim contra ventum, altissima alpium perennique nive obbucta cacumina petere nititur, ibique jejunus totam peragere diem mavult, quam oestris conflictari. Lappo vero eos in convalles cogit, ne nimium discurrant, nulla habita ratione Oestro(a) Fl. Lapp. p. 300. Fn. Sv. 1025. Act. Ups. 1736. p. 31. Act. Holmens. (b) Cfr. it. Westg. p. 202. strorum, quos parum intelligit.