Latin
OESTRUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 158
Unproofread scanNot analysed yet
Nullum gregi suo stabulum exstruit Lappo, nullum, ut commemoravimus, illi colligit in hiemem pabulum, sed die nocteque totum per annum cum illo oberrat, statis licet servatis vicibus, quibus ab uno in alterum pascendi labor transit. Lapponum singuli suum habent canem, qui incitanti domino paret, optimeque novit coërcere pecora, ne dissipentur, aut a pastore longius secedant. Cornices proleqvuntur Rhenonem, ut Oestra dorso inhaerentia extrahant °lutiant, quod quamvis Rheno non facile admittit, fatigatus tamen, ferre saepius coactus est, ut mihi narravit Dn. Er. Fjellstrom, in Lapponia ipse natus. LAC. Femina parit in medio mensis Maji &lac praebet a d. 24. Junii, usque ad festum Michaelis vel medium Octobris. Matutino &vespertino tempore quotidie per totam aestatem ad casam gregem ducit Pastor, exeunt domestici, funiculum longissimum ita convolvunt, ut ambos ejus terminos manu teneant, eoque in Rhenonis feminae collum injecto, Quaelibet ad sese trahunt, tractamque mulgent. libram circiter lactis praebet. Postquam Rhenones ita mulsit Lappo, excrementa in terram delapsa, ancilla colligit, hisque ubera inungit, ne lactent vituli; haec dein siccantur &absterguntur, dum proxima vice mulgetur femina. Singulari amore vitulum Mater prosequitur, sique eum forte amiserit, variis in locis quaerit &saepe ad casam percurrit, porcae instar grunniens, nec quiescit, priusquam recuperet. Rangiferinum lac, bubulo magis tenue videtur esse, at validius &saporis fere lebacei. Lac nuper emulsum &in lebete calefactum, coagulatur ope coaguli, quod e vitulis, vel mactatis, vel casu per aestatem mortuis sumitur, aut ex intestinis piscis Caregoni Thymalli Fn. Sv. 314. In parvis calathis premuntur casei, siccantur super scala quadam, quae juxta vaporarium posita est in casa. Non heic observantur casei a vermiculis corrumpi, procul dubio propterea, quod Musca fimetaria ibi non reperiatur; saltem haec N. D. Praesidi, in Lapponia dum versabatur, non apparuit.