Latin
18
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 18
Unproofread scanNot analysed yet
RADICES, sub veris initium, antequam folia prorumpant, eradicandae sunt; radiculae adhaerentes amputari debent, truncus autem descendens unice adhibendus est. LIGNA potissimum, tempore hiemali abscindantur, oportet. STIPITES autumno, dum praestantissima eis inest vis, desumi debent. CORTICES ex fruticibus vulgo tempore autumnali excoriantur; ex arboribus autem tempore vernali, dum facillime a ligno removentur; tum vero minimam vim medicam habent. TURIONES colligendi, priusquam folia corum se explicuerint. HERBAE decerpendae, cum florere incipiunt, &priusquam maturescunt, tum enim delicatissimae sunt, si vero scopus corroborandi intendatur, paulo serius desumantur. FOLIA legenda, postquam defloruit, sed antequam maturuit planta. FLORES prius legendi, quam pollen antherarum demittant; plurimi, quorum praecipua vis in corolla sita est, sedulo a calycibus &pistillis, liberandi, e. g. Rosa, Lilium, Cyanus, Viola &c. FRUCTUS colligendi, postquam maturuere, ut propediem sese disseminent. SEMINA, quae in aquam demissa, natant, nec fundum petunt, rejicienda sunt, inde enim perspici potest, ea corrupta esse, ad quod pauci attendunt. Pleraeque herbae in umbra, ut exsiccentur, suspendi debent, &,ne putrescant, reticulis imponantur.