Latin
19
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 19
Unproofread scanNot analysed yet
Neminem quidem fugit, multos spectatae industriae Pharmacopolas, non sine laude, quotannis plantas medicinales serere, ne grandem pecuniae summam effundere, neve foris medicamina adquirere necessum habeant; Si autem errores &vitia, quae circa hanc rem committi solent, respiciamus, optandum esset, ut certi quidam homines negotio huic plantandi &plantas colligendi perficerentur, quum Pharmacopolae hanc spartam frequentissime candidatis suis, nulla harum rerum cognitione imbutis &imperitis tyronibus, qui plantas nec saris cognoscunt, nec de genuinis &veris Speciminibus valde sunt solliciti, committant; qui id solum intendunt, ut ingenti multitudine corrasa, desiderio Domini sul satisfaciant. Plantis tandem conquisitis, repositoria nec apta, nec satis ampla in primariis oppidis inveniri solent, unde corrumpuntur &effoetae evadunt plantae; huc etjam &illud accedit mali, quod, cum plantationes ad ejusmodi urbes instituuntur, ubi operae conductitiae &solum justo majoris constant; medicamenta pauperioribus haud vendibilia evadant. Plantae, quae desiderata copia &SPONTE sua in patria proveniunt, ab exteris emi non debent, hinc enim fit, ut non tantum pecuniae, in hunc usum citra necessitatem errogatae, intra patriam conserventur, sed etjam quod magis est, ut Medicamenta recentiora, &majori cautione collecta, comparari possint, Hae sunt? Abies Adiantum aur. Anserina Absinthium rubr. Artemisia Acacia nostr. Agrimonia Auricula muris Acetosa nostr. Alchemilla Bardana hispan. Alliaria Beccabungâ Acetosella Angelica sylv. Bonus henricus Britan