Latin
ACADEMICA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 210-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. aturam foetus suos sponte proferentem ars in tribus Naturae Regnis imitari studet. In regno Lapideo instituuntur CRYPTAE, undique vestitae Marcasitis sive Pyritis, Crystallis, Stalactitis, Corallis, Micis, aliisque lapidibus, singulari figura &splendore conspicuis. In regno Animali VIVARIA instruuntur, quibus Animalia exotica includuntur. ORNITOTROPHIA, seu caveae majores, Av bus peregrinis, illisque speciosis &dulci ut plurimum cantu aures nostras demulcentibus, impletae sunt. PISCINAE, in quibus vivi aluntur Pisces. In regno autem Vegetabili seruntur, coluntur, ac servantur plantae. Ars vero, vel scientia, quae circa has verlatur educandas, vocatur HORTICULTURA, quae nihil aliud est, quam cultura vegetabilium.