Latin
ACADEMICA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 211
Unproofread scanNot analysed yet
§. II. HORTICULTURA, ad plantas in universum omnes se extendens, pro variis, quos intendit, finibus, varia quoque sortitur nomina (3–11.) §. III. CERES continet plerumque vegetabilia umus ejusdemque spaciei. Sic Ager proprie Gramina gerit, quae dicuntur Cerealia, Oryzam scilicet, Triticum, Secale, Hordeum, Avenam. Improprie vero itidem vocantur Agri, qui Pisum, Viciam, Rapam, Myagrum &c. ferunt. §. IV. POMONA varias alit arbores Fructibus homini esculentis conspicuas. Tales sunt Arbores Pomiferae, Drupiferae aut Bacciferae, ut Pyrus, Prunus, Ribesia. Huc spectant Horti unam fere Arborum speciem continentes, ut Palmeta, Oliveta, Vineta &c. §. V. HESPERIDES sunt Horti, qui arboribus constant Sempervirentibus, quae viriditate perpetua dominos suos delectant, quales plerumque sunt Citri sive Aurantia, Lauri, Laurocerasi, Tini, Neria &c. VI. TANTALI nomine veniunt Horti ambulacris &sepibus, artificiose in speciem murorum, pyramidumve fornicum seu angiportuum, formatis, qui possessores quidem suos grato conspectu oblectant, sed non locupletant. §. VII. ADONIS vocatur Hortus, qui in terris frigidioribus, intra parietes &fenestras vitreas, calore artificiali, varias fovet plantas extraneas, e calidioribus terris adductas, quae regiones gelidas perferre nequeunt, sed hic, velut aestate perpetua, vel climate indico, gaudent. §. VIII. SEMIRAMIDES seu Horti pensiles, ubi vegetabilia in urnis collocantur ad parietes, vel in ipsis tectis, ut Horti florentis faciem, jucundo spectaculo, domus referat. §. IX. MACELLA vocantur Horti, ubi Olera, culinis inservitura, coluntur, ut Brassica, Daucus, Sisarum, Lactuca, Spinacia, Plantae Altiles, ut Asparagus, Cynara, Melones, Cucumeres. &c.