Latin
CAPUT SECUNDUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 218
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXIX. ARGILLA suas saepe habet herbas in alia terra vix crescentes, inter quas sunt, Potentilla reptans, Thlaspi arvense, Tussilago Farfara, Anthyllis Vulneraria, Cichorium Intybus, Salvia glutinosa. Argillae duae sunt species maxime notabiles: nimirum Argilla caerulescens, quae quamdiu humet, tenax est, sicca vero dura evadit; &Argilla calcarea, quae humida tota dissolvitur, siccata vero friabilis est, &fatiscit. Haec, utpote Creta vel Calee mixta, acescentiam a quavis terra arcet. §. XXX. CRETA inter terras maxime sicca, continet herbas aliquot alibi vix conspiciendas, ut Hedysarum Onobrychyn, Hippocrepin comosam, Resedam luteam, Trifolium scabrum. §XXXI HUMUS communissimum plantarum est pabulum, quae, dum admodum subtilis est, pleraque vegetabilia nutrit. Stercoratio igitur opehujus terrae peragitur, cum fimus resolvatur in humum subtilissimam, quae tot nutrit ac saginat herbas. §. XXXII. LOCUS, qui pars est SOLI, aërem &aquam respicit, plantasque in Aquaticas (33–39), Umbrosas (40), Campestres (41–45), Montanas (46), &Parasiticas (47) dispescit. §. XXXIII. MARINAE, quae crescunt in aqua salsa, &sine radiculis; hae ut plurimum per poros sub aqua nutriuntur, nec punctum congelationis ferunt, uti Fuci, Vlvae. §. XXXIV.