Latin
CAPUT SECUNDUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 219
Unproofread scanNot analysed yet
MARITIMAE in litoribus maris proveniunt, ubi multis expositae sunt ventis: Harum quidem radices aquam non moleste ferunt, ast, possunt tamen hac copiosiore, sine detrimento carere cum saepe in ipsa arena mobili observentur. Salsa ipsis aqua est optima, quam aliae fere respuunt. §. XXXV. LACUSTRES perpetuo radicem sub aqua recondere volunt, nec facile punctum congelationis tolerant. Aquam etiam altius exsurgentem poscunt. §. XXXVI. PALUSTRES in humida quidem, sed molli tamen &grossiori terra habitant. §. XXXVII. INUNDATAE radices suas aqua per hiemem tegi gestiunt, sed quae aestiva evaporatione evanescat. §. XXXVIII. ULIGINOSAE acidam &sterilem poscunt terram sine humo subtili. §. XXXIX. CAESPITOSAE terram requirunt acidam dictam, levi musco tectam, ex radiculis contextam, atque hae verno tempore tarde renascuntur. Plantae in hac humo nascentes, verno tempore probe Muscis obtegendae, ne gelu nocturnum earum radices extrahat, ideoque nec radices facile ante solstitium aëri exponendae. §. XL. UMBROSAE terram levem in tranquillo sub umbra arborum incolunt, camposque apertos fugiunt &primo vere florescunt. §. XLI. CAMPESTRES sunt variae, quae silvarum umbram non sustinent, sed libera &aperta aura libenter vescuntur ut (42. 43. 44. 45. )§. XLII. ARVENSES optime inter segetes in terra pingvi &sulcata crescunt. §. XLIII. CULTAE pingvissimam terram &maxime friabilem postulant. §. XLIV. RUDERALES crescunt ad villas, parietes, &agros, ubi pecudes stercorant terram, quam tamen desiderant duram densamque. §. XLV. PRATENSES diligunt prata &quidem herbas confertim crescentes, rore humectari optant. §. XLVI. MONTANAE elevatum, aridum &firmum poscunt solum. α) Glabretosae, quae in clivis crescunt durioribus. β) Collinae, quae ad latera collium vigent, ubi pluvia minime stagnat. yγ) Rupestres, in rimis montium, radicibus arcte compressis, habitant, ne acidum admittant; aqua hae parciori contentae sunt. §. XLVII. PARASITICAE non in terra, sed in aliis arboribus &plantis sedem eligunt, atque ab his alimenta hauriunt.