Latin
APPENDIX
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 262-2
Unproofread scanNot analysed yet
plantae peregrinae &antea incognitae ex indefesso labore nostratium, ut exteros reticeam, utpote Celeberrimi Aboensium Professoris KALM, OSBECK, LOFLING, dudum innotuerunt. Hisce accedunt multae, eaeque exoticae, quae ultimis hisce annis ex industria Virorum, de re herbaria optime meritorum, LOFLING, b. m. Doctoris HASSELQUIST, SAUVAGES, AYMEN, MONNIER, reliUniquorum, inventae &accurate descriptae sunt. cuique igitur, qui nobilissimam hanc artem pretio habet, illam tam immobilibus superstructam fundamentis augere injunctum esse crediderim.