Latin
APPENDIX
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 263
Unproofread scanNot analysed yet
Ego equidem, qui per aliquod temporis spatium studiorum gratia ad hanc amoenissimam Musarum sedem commoratus sum, &qui jucundissimam hanc doctrinam, primis tantum, ut ajunt, labiis tetigi, illam tanto amplexus sum amore, adeo ut plantam minus frequentem &rarissime obviam velut gemmam quandam praetiosam aestimaverim, mihique magis gratum fuerit, si illam rite explicare &accurate describere valuerim, quam si vel difficillimum problema resolvissem, &quoniam mihi copia fuit, plurimas plantas exoticas atque nuperrime detectas, apud Nobilissimum Dominum PRAESIDEM videndi, ipsum exoravi, ut mihi potestas daretur ex illis centuriam eligendi, eamque ut primum tirocinium botanicorum disquisitioni submittendi, quam L. B. aequi bonique consulere dignetur, qua par est animi veneratione humillimus oro. 1. VERONICA (montana) racemis lateralibus paucifloris, calycibus hirsutis, foliis ovatis rugosis crenatis petiolatis, caule debili. Veronica procumbens. Hall. goett. 2. p. 235. deser. Chamaedrys spuriae adfinis rotundifolia scutellata. Bauh. pin. 249. Alysson dioscoridis montanum. Col. ecphr. I. p. 286.