Latin
EXCLUDENDA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 35
Unproofread scanNot analysed yet
RORIS MARINI binae in Officinis asservantur species, Hortensis una, Altera Hispanica; satis esset alteram retinere; alteram ejusque semina excludere, cum iisdem viribus polleant. RORIS SOLIS Herba adhuc in morbis incerta, quamvis vi gaudeat singulari. RUBI IDAEI Folia omnino abesse possunt, ad conciliandam enim nigredinem capillorum nunquam praescribuntur. RuscI Semina incerta sunt Medicamenta. SALVIAE Flbres &Semina rejicienda, Folia tantum colligenda. SANTALUM ALBUM supervacaneum, Citrino debilius. SAPONARIAE Seminum vis incognita. SATUREJAE Semina obsoleta. SAXIFRAGAE ALBAE Radix, Herba, Flores, Semina incertae virtutis. SAXIFRAGAE RUBRAE Herba minime necessaria, Radix quoque valde incerta. SCABIOSAE Flores satis incerti. SCORZONERAE Semina supervacanea. SENNAE Folliculi commode rejiciuntur &Folia tantum adoptantur. SESELI CRETICI Semina ambigua simul ac superflua. SILERIS MONTANI Semina superflua, plura namque eadem vi habemus praestantiora. SPINACIAE Semina qua virtutem ambigua. TABACI Semina superflua. TARMARISCI Folia, sufficiente Ligno &Radicis Cortice, omittenda. TARAXACI Herba absit. liTHYMI CRETICI Herba raro quidem usurpatur, cet Thymo Vulgari fortior, qui tamen sufficit. THYMI VULGARIS Semina inusitata. TORMENTILLAE Herba effoeta TUNICAE Semina a Medicis non usurpantur. TUSSILAGINIS Flores incerti. URTICAE ROMANAE Semina destitui possumus. USNEAE Herba superstitiosa. VERBASCI Flores Herba imbecilliores, adeoque inutiles. VERBENAE Herba superstitione Veterum introducta, sat fidorum experimentorum expers. VERNICIS Resina pictoribus relinquenda, nisi servaretur pro Haemorhoidibus. VICTORIALIS LONGAE Radix superstitione introducta. VIOLARIAE Herba, minus tutum Laxans. VITIS Folia praecipua quadam virtute nondum confirmata.