Latin
CAPUT POSTERIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 36
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT POSTERIUS. §. VII. Hisce exclusis, variae adoptari possunt Plantae, quarum vis recentioribus experimentis tam nota &patefacta fuit, ut de veritate eorundem ulterius dubitare haud fas sit, Quidam vero hanc forsitan injicerent objectionem, eas scilicet herbas difficulter obtineri, quae in reliquis Europae Officinis non reservantur, forsan quoque aliorum experimenta in dubium trahere velint, cum satis experimentorum a nobis institutorum deest.