Latin
METAMOR
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 369
Unproofread scanNot analysed yet
Immo, tam magna heic est differentia, ut minima similitudo illorum sit, quum adultiora fiunt: Ex Larva enim glabra, longa, spinosa, maxillis &xIV pedibus praedita, Papilionem quatuor alis instructum, qui oris loco lingvam tantum habeat spirae modo contortam, provenire, tam alienum videtur, ut nemo id sibi facile persvaderet, qui id non vidisset. Aeque alienum etiam videretur, quod laevis, albus, longus, sub cauda pellucidus, &sub terra reconditus vermis, mutaretur in nigrum, durum, alis &elytris tectum Scarabaeum. Quis, nisi qui id vidisset, crederet inertem Hemerobium a Formica-leone, Phryganeam averme in cylindro sub aqua recondito, vel Libellulam a larva quadam, crocodylo simili, in aqua provenire. Hanc autem transformationem, natuiae consulti METAMORPHOSIN dixerunt. In Amphibiis non paucis, eandem transformationem videmus. Rana, quae ova in aqua deponit, primo fit quasi Piscis, seu Cottus capite magno, cauda compressa, sine pedibus; tandem pedes adsequitur, Lacertae simillima; dein caudam amittit, &aquam deserit, &tunc propriam formam adipiscitur. Rana-piscis, Surinamensis incola, de quo VINCENT, MERIANA, SEBA &alii demonstrare conati sunt Ranam in piscem transmutari, contrario plane modo ac in Ranis fieri assolet; metamorphosis vero hujus animalis, ita sese non habet, sed eadem, quae primo cauda sua compressae Lacerta valde similis erat, tandem, postquam adulta ad juTomus Quartus. stam magnitudinem pervenit caudam amittit, in RANAMpalmis 4dactylis fissis, plantis 5dactylis palmatis, femoribus postice oblique striatis, mutatur. Sic etiam plurima animalia comparata sunt. CAP. II.