Latin
METAMOR
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 370
Unproofread scanNot analysed yet
VEGETABILIA eidem, ac animalia, mutationi, &non minori admiratione dignae metamorphosi, subjecta sunt. Insectorum metamorphosis, in integumenti unius alteriusque exuitione consistit, dum postea propria &perfecta forma, nuda proveniunt. Hanc etiam metamorphosin in plerisque plantis videmus. Plantae enim, (si partem earum praecipuam, ubi vita consistit, radicem nempe, consideramus) ex cortice, libro, ligno &medulla consistunt *). Cortex plantarum eodem modo sese habet, ac tunica larvae quae exuta, denudatum insectum relinquit. Sic etiam in vegetabilibus fit, cum flores producunt &aperiunt exuuntque corticem, ex qua Calyx fit **dum videmus interanea plantae, ut ita dicam, prorumpere, florem nempe, Corolla sua micante, Antheris farinaceis, Stigmate madido; tunc enim liber, lignum &medulla, in hisce partibus, nuda &vita sensibili sese produnt. Quamdiu planta, intra corticem, foliis tantum vestita jacet, aeque incognita &obscura nobis est, ac papilio, cum etiamnum larva est, pelle &spinis obtegitur: Nemo enim larvam istam cognoscere potest, nisi qui experientia edoctus est, quod decorticata, in talem mutetur Papilionem, Swammerdam &Nedham, hanc, inter insecta &vegetabilia, analogiam manifeste deprehenderunt. Quod itaque flos, vel fructificatio, ipsa **)Calyx oritur, cum extimus sit, e Caulis Cortice ideoque herbacei coloris ut folia; dehiscit una cum corolla, sed non decidit ut ea; nutritur etiam ex cortice. Caesalp. plant. 15. ipsa &propria herba sit, licet in illa tam multae &distinctae partes, ac in animalibus non inveniantur, nemo inficias ire potest.