Latin
METAMOR
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 371
Unproofread scanNot analysed yet
Pisces enim aures non habent, prout Aves &Quadrupedia: Vermes neque aures, nec nasum, nec oculos, nec alas, nec pedes, immo nec caput habent, omnes tamen genitalibus gaudent, quibus genus suum propagant. Vegetabilibus ut sensu &sensatione destitutis, neque capite, nec cerebro, nec oculis, nec auribus, nec naso, nec gustus vel tactus organis, nec Musculis &geniculis pro loco motivitate, nec ventre, ut alimentum secumferant, quum non progrediantur ab uno loco in alterum, opus sunt. Illis enim sufficit vasa chylifera habere, quibus alimentum, quod illis aqua suppeditat, capiant; &Folia loco musculorum, ut ab aëre moveantur; &organa genitalia, quibus genus suum propagant &copulentur, sub curto illo tempore, quo nuda sunt &ova sua producunt: Postea vero evanescunt, uti plurima insecta, quae transmutata id fere tantummodo curant, ut copulentur &ova deponant; hoc autem eorum fine obtento, moriuntur &evanescunt. Unica vero in vegetabilibus est circumstantia, quae cum insectis non semper convenire videtur, nempe quod in caulem &ramos excrescant, &multos flores, ideoque tot vitas proferant, &caulis saepè in sequentem annum relinquatur &perennis continuet. Is vero, qui naturam intelligere cupit, vestigia ejus a maximis ad minima, vel à magis compositis, seu a se ipso, ad simpliciora, quantum sensus permittunt, sequi debet; simplicissima enim non licet videre, nam creator haec sibi soli reservavit. Non debemus itaque Vermes a Quadrupedibus explicare, sed Insectorum classem ad finem sequi, &dein a Vermibus incipere, dum etiam inter Julum vel Scolopendram insectorum &Nereis vermium, parum differentiae invenimus.