Latin
METAMOR
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 374
Unproofread scanNot analysed yet
Cortex enim primum rumpitur tamquam in Larva, &PERIANTHIUM fit, colorem suum viridem plerumque retinens: Huic proximus est mollis &pellucidus liber, qui ideo plus expanditur, &COROLLAM constituit, variosque colores recipit; nempe ab acido rubrum; ab amaro luteum; a dulci album; &sic ulterius: Intra hunc lignum est, quod facilius finditur, firmius est, &minus expanditur, &in STAMIIVA mutatur, producitque aridam suam substantiam, pollinem: Intime &in centro medulla jacet, quae in floribus PISTH. LUM evadit, &vitas novas, semina, profert. Eundem itaque ordinem, quem in radice vel trunco, etiam in floribus, servant plane; omnes vero hae partes dividuntur in suas partes, figura, numero &proportione appropriatas, secundum vim insitam. in prima creatione, a summo rerum statore, detere minatam, cujus rationem tam difficile invenimus, quam cur quatuor alae in Papilione, duae in Musca fiant, &sic porro. Id autem videmus, quod ubicumque ramus eo modo sese in florem aperit, in eodem loco &puncto ulterius non crescit, sed protrusio ibi terminatur, &hic est finis ultimus, quem GAESALPINUS &plurimi inter antiquos botanicos, tam multum urgere solebant, Insecta diu in larvis suis vivunt, sed, postquam transmutata sunt, festinant ut genus suum propagent, &dein moriuntur, uti clarissime videri potest in Bombyce.