Latin
METAMOR
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 375
Unproofread scanNot analysed yet
Eodem etiam modo vegetabilia eorumque larvae se habent, quae, per totam fere aestatem terram, virentibus foliis, operiunt, brevi autem tempore larvam suam exuunt, florent &fructus procreant, dein evanescunt in omnibus plantis transmutatis, hae fructificationes; quam ob caussam, fructificationem non inepte partem plantae temporariam appellaverunt Botanici. Hae ideoque transmutatae plantae sunt, quae aestati nostrae amoenitates ejus dant, &oculos nostros magis pascunt, quam ipsa folia; quemadmodum enim larvae insectorum oculos nostros minus alliciunt, maxime vero micantes Papiliones, Phalaenae, &cetera transformata, sic etiam Plantae. Postquam sic vidimus, flores eodem modo sese ad herbam, quo Papilio ad larvam, habere, perspectu facile est, quod lubrico inaedificarent fundamento, contendentes methodum plantarum sumi debere ex foliis, caule vel radice, quae plerumque in plantis praesentia sunt, dum fragilis ista corolla, pars temporaria tantummodo est, &in quibusdam, praecipue vero in rarissimis exoticis plantis, raro prodit. Quod haec eorum methodus viam, ad nonnullarum plantarum faciliorem cognitionem, panderet, si vel concederetur, occurrunt tamen heic longe plures difficultates, quam in fructificatione, &nos aeque ignaros relinquit ac antea eramus; nam sicut insecta, v. g. Papiliones, Muscas, &c. ex larvis eorum cognoscere vix possibile foret, sic etiam plantae ex ipsa Herba cognosci non possunt. Cum larvam aliquam ignotam obtinui, &eandem nutrivi quamdiu alimentum adsumere vult, proditurum ex illa Papilionem valde desidero, &tunc primum perspicio, quod &quale animal nutrivi. Eodem modo, cum semina ab exteris regionibus accepi &in horto terrae mandavi, valde plerumque incertus sum, quam plantam colui, licet in arborem magnam accreverit, donec florem promat, dum aliter, quam antea, de hac planta sentio. Si, v. g. semina plantae cujusdam ex Gallia australiori accepi, &illa excrescunt foliis gramini similibus, nunquam cogitare possem, quod Piso affinis esset, nisi antea hoc novissem; cum vero flos, Lathyro similis prorumpit, clarissime video, quod sit Lathyrus Nissolia. Ante aliquot annos, planta quaedam excrevit ex seminibus a Cel. Dn. Prof. Sauvagesio ad Nobiliss. Dn.