Latin
VARIETATES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 378
Unproofread scanNot analysed yet
VARIETATES. Metamorphoseos &transmutationis plantarum altera pars est, quae fit cum difformantur, &partem illam Botanices comprehendit, quae VARIE. TATES tractat. Hae vero, partim in ipsa herba, partim in fructificatione consistunt. Folia in plantis montanis ut in collibus &aridis locis immutantur, dum superiora magis fissa fiunt, uti videri potest in Pimpinella; &contra in plantis aquaticis, folia inferiora, quae sub aqua latent, magis dissecantur, ita, ut parenchyma suum relinquant, &ramificationes vasaque sua tantummodo retineant, quo fit magna in plantis differentia, ut multi crediderint eas esse distinctas, quae tamen ex eadem specie sunt, cujus dilucida exempla in Ranunculo aquatili &Sisymbrio amphibio, dantur.