Latin
METAMOR
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 377
Unproofread scanNot analysed yet
Spei, quae in hortis communis est, sed quantum notum, in aliquo horto europaeo non adhuc floruit, Seda aut Crassulas, an Portulacas vel Mesembryanthema cognatione contingat, nos fugit, usque dum florem videre licet. Qua vi medica Hydrophyllum gaudeat, adhuc determinare non licet, &si id sciscitari vellemus, coeca facimus experimenta, quamdiu ordinem ejus naturalem nesciamus; e contrario autem, si v. g. Horminum ex Alpibus mihi ostenderetur, &ordinem ejus naturalem ex fructificatione vidissem, statim certus esse possem, plantam illam non esse venenatam, &quod non errassem, si crederem illam eandem vim, quam ceteras Verticillatas (Raji) habere. Fructificationem, nos ad notitiam de generibus &ordinibus naturalibus deducere, tam indubium est, ut, qui id negaret, primis, ut dicitur, labris botanicen gustasse non videretur. Quis enim a structura externa diceret, Linariam, Cymbalariam, Orontium ANTIR. RHINUM triphyllum &bellidifolium ejusdem generis esse, nisi fructificatio vel plantarum metamorphosis id docuisset? Quis alicui persvaderet RANUNCULUM flammulam, gramineum, Ficariam, aconitifolium, bullatum, acrem &aquatilem, ex eodem genere esse, nisi metamorphosis plantarum, seu fructificatio hoc evinceret. Immo, id mihi tam inopinatum esset, quam olim fuit C. Bauhino ejus Pseudocytisum &Nasturtium sylvestre, ex eodem genere (VELLA nempe) esse. Firmum itaque est, &erit, quod qui plantas rite cognoscere vult, ex earum structura interna, aeque ac insecta, eas cognoscere, &metamorphosin earum exspectare debeat. Nam, qui adcurate perspexit BRASSICAM oleraceam, &dein CRAMBEM maritimam vidit, plane convictus esset, quod Brassica &Crambe cognatione proxima sese contingerent, &nunquam aliud cogitaret, quam quod duae tam similes plantae, similem adipiscerentur fructificationem, contrarium autem sentit, dum fructificatio in Crambe provenit, quae tam multum ab illa in Brassica differt, quam proxime ad Rapistrum maximum rotundifolium monospermum Cornuti venit; adeo ut hae duae, licet dissimiles, propius cognatione &qualitatibus sese contingant, quam similes illae, Brassica oleracea nempe &Crambe maritima, quod structura plantae interna, in fructificatione ante ocu los posita, demonstravit. Urgeant nonnulli Botanophili, quamdiu cumque placeat, difficultatem examinandi, in quibusdam floribus, partes minutissimas: certum tamen est, &erit, quod, quemadmodum visum fere fugiens Acarus dignosci nequeat, nisi inspectis octopedibus, duobusque ejus oculis, ita etiam nec plantae sine fructificatione &inspectione nudae earundem structurae. Verbo: cognoscendae sunt plantae non aliter ac insecta, post metamorphosin peractam, nec ab ipsa larva. CAP. III.