Latin
ALIENATIONES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 381
Unproofread scanNot analysed yet
Si jam ita est, quod admodum verssimile videtur, plantas aliquas hybridas semine propagari, fundamentum aliquando accipient varietatum constantium, &quam ob caussam nova plantarum metamorphosis profertur. Plantae, sic dictae, CRISPAE, uti in Mentha, Tanaceto, Malva, Reseda, &c. tam similes sunt, ut nullus dubitet, quin crispae, ex non crispis proveniant; hae vero crispae constantes fiunt, licet ex semine in eodem solo seminentur, ut nemo dubitet, quin varietates, licet constantes, fiant; adhuc vero nemo caussam ostendere potuit. Alia varietas constans est, quae sit in plantis TENUIFOLIIS. Heracleum quod Sphondylium hirsutum foliis angustioribus C. B. tam prope ad Sphondylium vulgare hirsutum C. B. accedit, ut, qui unum novit, de altero dubitare non possit, nam, quum hae duae plantae metamorphosin subierunt, fructificationem in utraque tam similem videmus, ut unam ab altera distingvere nemo queat: In pratis nostris conjunctim crescunt, &in hortis seminantur; quoad vero larvam vel folia admodum dissimiles sunt. RUTA tenuifolia curopae australis tam similis est Rutae graveolenti, ut qui omnes notas Rutae species vidit, non possit dubitare, quin hae duae a principio una fuerint, licet jam constantes sint, etiamsi in hortis eas seminamus, &tenuifolia folia sua tenuia totamque suam structuram tenuiorem retinet. Qui CENTAUREAM calcitrapam novit, &semina Cardui stellati, foliis integris serratis MAGNOI. II LII accepit, &in horto suo seminat, dum foliis integris &non serratis, toto coelo a laciniatis &pinnatifidis Centaureae calcitrapae, differentibus, excrescit, valde miratur, cum eas videt, postquam metamorphosin subierunt &flores produxerunt, &quod tota planta hac fructificatione, quoad internam structuram Centaureae calcitrapae simillima sit, ut nemo, nisi praejudiciis excoecatus, dubitare possit, quin hae duae, in principio, una fuerint.