Latin
ALIENATIONES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 382
Unproofread scanNot analysed yet
Est vero alia metamorphosis, quae non minus botanicos turbat, cum nempè larvae similes sint, vel plantae, quoad structuram externam, haud distingvi possint; interna vero structura tam multum differat, ut maxima videatur esse difficultas, ad unam speciem eas reducere, quas Botanici BIFRONTES vocarunt: Tales sunt Conyza bifrons &ragusina, quarum una planta flores perfecte radiatos, altera vero flores flosculosos sine radio, habet. Ejusdem qualitatis sunt BIDENS cernua &COREOPSIS bidens, ANACYCLUS valentinus &ANTHEMIS frondosa, SENECIO Jacobaea &Jacobaea vulgaris flore nudo, &c. CONYZA bifrons &INULA bifrons. Porro varietates quaedam sunt, quoad internam structuram tantum differentes corolla majori, quas Botanici appellaverunt GRANDIFLORAS, satis evidentes in Galeopsi Tetrahit, ubi omnes varietates corollis semper duplo, triplo &quadruplo auctiores evadunt, quam ceterae ejusdem speciei, uti etiam videmus in Clinopodio, Prunella &multis aliis. Hae varietates constantes, (ad quas Sedum Telephium, Serapias helleborine &longe plures pertinent) quae jam botanicos tam multum turbant, ex sexu plantarum &generatione hybrida forte aliquando deduci possint.