Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 392
Unproofread scanNot analysed yet
regionibus uno eodemque anno conficiuntur, facile erit ex hisce florum generibus eorumque florescentia, uti etiam ex vernatione arborum colligere, quae differentia unius Regionis climatis ab altero; &quare plantae ex climate meridionali allatae apud nos, non raro, vix ad frugem perveniunt, e boreali vero facillime. Sic Monspelium 31, Londinum 28, Falcopia 6 dies prius vernat quam Upsalia, &totidem serius hybernat autumno. Botanici &Pharmacopoei, quorum est plantas sub ipsa florescentia legere, hoc modo praescire queunt, quo anni tempore hanc vel illam plantam colligere datur in suo ornatu, ne illam frustra quaerant tempore alieno.