Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 393
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hortorum plantis intelligere hac ratione quoque possunt, quaenam in pratis, &campis eodem temporis articulo florent, &contra, GELU NOCTURNUM, quod toties adurit nostras plantas aestate, a Lapponia deducendum puto, a floribus indicandum est. Sic Frigus Plumbeum e Lappmarchia regelata fine frondescentiae. Frigus Aencum e Lapp. alpibus regelatis initio Grossificationis. Prigus Ferreum ex alpibus congelatis medio Disseminationis. at non eadem nocte gelu nobis nocturnum, quo in Lapponia; sed migrat ad nos saepe per octiduum seriusque advenit. Paucis hisce, &horum similibus Calendariis, niti &inaedificari debet ita dicta Practica rustica vulgi, quae huc usque fundamento nimis lubrico, in desuetudinem in tantum abiit, ut inter commenta absurda hodie referatur, quae nihilominus &potest &debet, secundum haec principia, in idem fastigium evehi, ut illa haud facile bonus oeconomus destitui queat. Hinc agricola scire tandem poterit justum &aptissimum temporis articulum, quo negotia sua feliciter peragere potest; ut cetera taceam.