Latin
CAPUT POSTERIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 40
Unproofread scanNot analysed yet
JUGLANDIS Fructus contra vermes; &dissipimenta quoque fructuum, apud Hibernos olim in Dysenteria castrensi specifica, negligenda non sunt. LAPATHI SANGINEI Radix inter omnia Lapatha maxime tonica, in Dysenteria eximia, facillime in hortis nostratibus crescens. LAURO-CERASI Folia per Belgium usitatissima pro infuso in morbis pulmones depascentibus. LINI CATHARTICI Herba laxans, in morbis Nephriticis, febribus intermittentibus, ut &in Hydrope praestans, Medicorum libris notissima. LINNAEAE Herba per Norlandiam in doloribus Rheumaticis, Ischiaticis interne &externe usitatissima, ideoque in Dania efficinas, pharm. intravit. MELISSA CANARIENSIS, ab odore ejus fragrante Camphorato, ad virtutem ejus maxime resorbentem facile concludere possumus, MENTHA PIPERITA cum in hortis nostris facillime proveniat, &reliquis speciebus scopo resolvente &refrigerante antecellat, minime sit negligenda. MONARDAE Herba ad sedandas Febres intermittentes in America Boreali per totam Nationem usurpatur teste D. KALMIO. MUSCUS CANINUS tanquam specificus in Hydrophobia, à Sloaneo &aliis proclamatus. MUSCUS CUMATILIS contra vermes intestinorum, rusticis nostratibus tritissimus &heroicus. MVRTI BRABANTICI Herba, in Scabie Euporiston Simonis Pauli.