Latin
CAPUT POSTERIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 39
Unproofread scanNot analysed yet
DULCAMARAE Stipites, apud nos frequentes. Folia Solani in usum Pharmaceuticum olim collecta fuerunt, minoris autem utilitatis: sed per aliquot jam annos, magno cum levamine usurpati fuerunt Stipites, tanquam Medicamentum Sanguinem mundificans, in Decoctis Mundificantibus &Lochia pellentibus, ut &in morbis Arthriticis praescripti. ELATERIUM ALBUM, Heroica Medicina, a veteribus usitatissima, diu neglecta ob veneni suspicionem, revocata per Listerum, hodie famam &auctoritatem assecuta est. FABA IGNATII, ex Insulis Philippinis, in febribus exanthematicis, &intermittentibus, inque morbis soporosis, Asthmate &Ecclampsia egregium Medicamen. FUNGUS MELITENSIS è Sicilia, Melita, Mauritiania, cujus vis in profluviis Sangvineis cetera magnopere superat Pharmaca, laudatus a Boccone, confirmatus vero in Actis Bononiensibus. GALIUM LUTEUM cujus coma florifera Anton Jussaeus quotidie in Passione Hysterica cum fructu usus est. GEUM PALUSTRE ab incolis Americae septentrionalis in febribus intermittentibus, loco Chinae, magno cum fructu usurpatur, teste D. Prof. KALMIO, confirmatum experimentis M. D. Bergii. In gratiam pauperum omnino colligendum esse existimamus. HYPOCISTIDIS Succus ex Europa Australi &imprimis Hispania, in morbis evacuatoriis insignis.