Latin
PLANTAE ALPINAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 423
Unproofread scanNot analysed yet
PLANTAE ALPINAE sunt 1), qua maximam partem exiguae, utpote in aperto natae campo, &ventis expositae omnibus: magnae enim umbrosis ut plurimum reperiuntur. 2) Duxriores, tum quod in sabulo, &terra macra fere crescunt, tum quod a ventis quassantur &duriori vexantur coelo: ut taceam, quod fruticum alburna, per aestatem tam brevem, minus crassa induant, adeoque ipsi minus augeri queant. 3) Dantur etiam in alpibus plantae nonnullae succulentae, qua ex aëre praecipuum suum attrahere possunt alimentum. 4) Sunt pleraeque fruticosae, quarum duri ramuli humi repunt quemadmodum Capenses. 5) Si quae hic reperiuntur molliores plantae, sunt illae plerumque in solis scaturiginosis &juxta rivos. 6) Inter frutices in alpibus frequentissimae &praecipuae sunt Salices, quod hae mature, uti notum est, florent &brevi produnt fructum suum. 7) Sunt plures in alpibus plantae viviparae, quam alibi, quo, si forte fructus non maturescat, caulis suas ferat gemmas sive bulbos, ut Festuca, Aira, Poa, Polygonum, Saxifraga. 8) Vernales sunt omnes plantae mere alpinae in hortos introductae, 9) Extra Alpes delatae plantae imprimis locis Caespitosis gaudent.