Latin
PLANTAE ALPINAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 424
Unproofread scanNot analysed yet
10) A veris diebus calidis noctibusque gelidis destruuntur; hinc verno tempore abtegendae usque dum gelu nocturnum cessavit. Per alpes nostras proficiscenti plurimas contemplari licet plantas peregrinas, quae alibi in Patria frustra quaeruntur, 1. e. Plantas mere alpinas. Horum si cognoscere cupis nomina, descriptiones &figuras, in nullis ea aliis reperies auctoribus, quam iis, qui herbas collegerunt in alpibus nobis extraneis, quamvis a nostris procul sitis. Contra, qui herbas perlustrat in longinquis illis crescentes alpibus, quae alibi in Europa non comparent, earundem magnam partem in nostris alpibus spontaneam agnoscet. Tandem etiam nonnullae in iis sunt, quae in illis non deprehenduntur. Aliquae iterum obviae sunt in Alpibus Helveticis, quas non invenire licet in Scoticis aut Pyrenaeis &sic porro. Cujus tamen rei ratio non videtur esse alia, quam quod, semina sua ab his Alpibus in ceteras, per longam eorum distantiam non licuit illis transmittere vel serere. Cum igitur plurimae plantae Alpinae pluribus communes sint Alpibus, aliis vero terrae speciebus non item; satis inde perspicitur rationem &fundamentum soli illarum in ipsa alpium natura latere; hinc ita argumentamur: Quandoquidem eadem est natura Alpium, inque ea continetur ratio plantarum in iis crescentium, sequitur ut eaedem in singulis crescere possint plantae: Ergo quae in aliis jam crescunt, in nostris etiam crescere possunt.