Latin
ENNEANDRIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 500
Unproofread scanNot analysed yet
267: In Gallia, ait, homines ex furtiva venere geniti (en fans d’ amour) vulgo robustiores habentur, prae illis qui ex officio nati sunt; cum venus perpetuo quaessita, sed raro inventa, fervidior sit. Natura ipsa, ut se conservet, anxie laborans, perspicua hujus rei nobis monstrat vestigia. Ad oeconomiam animalium si attendimus, apparet, caussam illius dissimilitudinis, quam inter eorum foetus esse deprehendimus, in geHinc Horatius: nitorum indole totam fere latere. Est in juvencis, est in equis patrum virtus: nec imhellem feroces progenerant aquilae columbam. Vulgo optime notum est, non adeo vegetos grandesque foetus a non adultis jumentis &pecudibus progigni, ac ab illis, quae justam aetatem viriumque firmitudinem consecutae fuere; hinc vidimus, vitulos agnellosque, quos matres juniores &primiparae pariunt, debiliores fieri, ideoque, ut minus vitales, segregantur &mactantur ab oeconomis. In unaquaque fere regione populi globum atque multitudinem constituunt ruricolae, quique terram variis modis colunt. Hi, dum uxorem ducunt, suum seqvuntur genium, nec opes anxie quaerunt, nec multis procis petitam Helenam, non nobiles atavorum imagines, sed maturam robustamque quandam virginem sibi poscunt, quae, labori adsveta, desideratam illis opem ferre potest. Opulentiorum vero molles atque delicatulae filiae, licet morbis fere consumtae, a luxuriosa ambiuntur procorum valetudinariorum forte, turba, milleque amantum suspiriis praecibusque expetuntur. Illi foetus corporis firmitate caeteros praestant, qui genitura nascuntur consistente nec debili, quae saepissime absorbetur atque secernitur; unde fervens igneaque venus redditur. Contra adolescens, libidinosa juventute &pollutionibus siphyliticis enervis, amissam geniturae vim vix recuperat, &,jugali tandem thalamo junctus, intemperantius assidueque cultae veneris poenas dat, liberique ejus miseri pulli fiunt infelicibus nati ovis. Hanc ob rem haud infrequenter evenit, ut opulentiorum familiis fatale adeo exitium immineat, ut penitus interdum exstirpentur. Medici Angli, infantes Rachiticos, a parentibus, nimia venere exhaustis nasci, existimant. Id tam verum est, quam quod verissimum, multos morbos, per generationem propagatos haereditarios fieri: Ut.