Latin
ENNEANDRIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 501
Unproofread scanNot analysed yet
Qui viret in foliis, venit e radicibus humor; Sic patrum in natos abeunt cum semine morbi. Observat quoque Hoffmannus, a Maniacis, ipso sub paroxysmo procreatos liberos, maniacos quoque fieri, non vero extra paroxysmum; &pariter Epilepticorum filios vel nepotes, mox ab insultu paroxysmi conceptos, horrendo isto morbo immunes nasci, non autem paulo ante eundem. Virum quendam novimus a Colica saepissime vexatum, cujus paroxysmus cum uxoris consvetudine mitigabatur; dum vero duo ejus liberi, colicis torminibus afflicti, diem obierunt supremum. Alius quidam nobis succurrit, a matre natus diuturno dentium vexata dolore, cujus prognati ne potesque praematura Odontalgia conflictabantur. Hectica, Arthritis, Calculus a parentibus in liberos transmittuntur: nam. Multa pater materque valent infundere natis, Transit &in seri jura nepotis avus. Et qvum summus rerum Conditor homines hilares esse voluerit, laetam jucundamque illis venerem indidit, non vero ira serventem, ut feris quibusdam immanissimis. Verbo: universa natura eo in puncto conspirat, quod illi foetus, qui maturo &fervente veneris usu generantur, cum vitae viribus, tum etjam generositate praecellentes fieri; quare equorum praefecti Equos admissarios includunt, ne nimia venere exhausti reddantur, ut postea admissi, valentiorem edant progeniem. De antiquis Germanis, qui fortitudine ceteras gentes praeeminebant, refert Tacitus, eos sera &matura usos fuisse venere.