Latin
ENNEANDRIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 504
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc tempore si premuntur fame, lente admodum crescunt; acriora ciborum genera illis sunt deneganda, qvum fibrae debiles tum maxime sint. Si acris quaedam tinctura vulneri oris, tempore sub sanationis, instillatur, tenella fibrarum stamina contrahuntur, quo sit, ut vulnus, magna cicatrice, obducatur. Illi, quibus potus vini combusti intempestive conceditur, pusilli fiunt atque macelenti. Hoc experimento, cum Caniculis instituto, satis probatur, qui si hoc liquore oblinantur, adeo parvi fiunt, ut in feminarum gremiis commode gestari possint. Mauros olim graciles, Gallos vero proceros fuisse testantur Historici: jam qvum illis Mahometana religio vini usum interdixerit, illic vero sit concessus, Mauri Gallos, conspicua statura, multum superant. Porro puerulo, sub dio obambulandi, currendique venia non denegetur; alias enim accidit, ut colli glandulae intumescant, caput totumque corpus Scabie infestetur: huic si licitum non sit, ut calido frigidoque aere se advescat, tempestatis vicissitudines haud patitur, &febribus &morbis catarrhalibus facile fit obnoxius. Qvum motus, teste Avicenna, membrum magnificat, haud difficile inveniri potest caussa, cur liberi rusticorum valentioribus polleant membris, quam Nobilium opulentiorumque. Haec a corporis crebra exercitatione tota fere dependet, quapropter ita Hoffmannus: populi, inquit, septentrionales, qui a teneris annis frigoris &caloris repentinas mutationes sustinere coacti, minus in morbos prolabuntur, &facilius ex iis convaléscunt. Somnus, puerulis ad vires recreandas, sufficiens esse omnino debet, etenim pastu acquisita, atque corporis exercitatione digesta, alimenta, machinae nostrae per somnum applicantur. Qvum satis constet foetum in materno, utero semper dormientem brevi mirum in modum crescere, infantemque mox post lactationem sopore naturaliter capi, puero quoque somnus &quies concedatur, necesse est; si autem aliter fiat, staturae ejus incrementum impeditur, &macilentus, debilis redditur atque stupidus. Subito admodum animi puerulorum commoventur, qvum nervi a fibris adhuc justum non conseqvuti sunt robur atque fulcimentum; &quemadmodum eorum laetitia haud modica est, dolor quoque &luctus est acerbior.