Latin
ENNEANDRIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 505
Unproofread scanNot analysed yet
Si acciderit, ut subitaneus illis Terror incutiatur, saepissime ex vehementi hac animi perturbatione Polypi nascuntur, qui ex eorum demum extispiciis manifesti fiunt, Difficilioribus rebus, quae eorum nervos justo maturius intendunt, si crucientur, ingenium judiciumque praecox, ac tandem stupidum, evadit. Itaque illis, qui in tenero aetatis flore sunt, debitum a curis gravioribusque solicitudinibus otium dandum est. §. VIII. ADOLESCENTIA est vitae quartum stadium, in quo homo pueritiae larvam exuit, telamque corporis sui pertexit. Jam fugienda est praecox Venus, quae &nervosum systema &fibrosum debilitat; inde enim artuum tremor, anorexia, oculi debiles, vertigo, stupiditas. Jam maxime interest in vasis conservare olea, quae senectutem sanam vegetamque reddunt: libidinosa enim &intemperans adolescentia effoetum corpus tradit senectuti. Cic. de senect. c. 9. Et quamdiu sera venus veteribus Germanis, tamdiu eorum juventus fuit inexhausta, teste Tacito. Et quando eusarcos monachos in summo senio hilariter quasi florescentes interrogamus, quibus potissimum remediis factum fuerit, ut sanitatem in seros annos conservarint, seravimus oleum respondent. Adolescentiae flos semel amissus, nunquam redditur artis ope; formosaque species, animi corporisque vigor, ex quo ingejudiciique vires pendent, perit.