Latin
SPECIFICA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 511
Unproofread scanNot analysed yet
VII. Tandem convenit inter Medicos hodiernos, quod, quo propius Medicina accesserit ad nativam simplicitatem, eò altius illa evecta putetur; nam in id consenserunt dudum Viri maximi nominis, ut ars salutaris, haud aliter ac Physicorum scientia crevit, comite experientia, sola rerum magistra, mactetur. Scilicet intellexerunt Medicorum acutissimi, quam parum in usus communes contulerint casus medicinales practici, e libris Doctorum depromti; ne dicam quam abnormes fuerint quorundam magistellorum formae sesquipedales, ut eorum argumentationes taceam, qui, per indicationes nimis videndo, nova indies excogitarunt medicamenta; hi, inquam, quam moleste seduli exstiterint, neminem Medicorum fugere potest, qui ingentem medicaminum molem, Pharmacopoliis nostris illatam, oculo, quod ajunt, fugitivo solummodo introspexerit. Restat igitur nobis, quos copia inopes fecit, ut rem quasi de novo ordiamur, &medicamenta saepe a gentibus, alias rudissimis, petamus, quorum tamen intelligentia, quod, nescio an sat custodite dirim, vel in eo totam eruditionem nostram vincit, quod non solum medicina simplicissima contenti fuerint, sed eas etjam medelas per multas generationes sartas tectasque servarint, quas labascenti valetudini admoverunt, usuque felici comprobarunt; incertas vero contemserint, aut etjam oblivioni tradiderint. VIII.