Latin
SPECIFICA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 512
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum, quae vulgo per Europam frequentari solet simplicior Medicina, diligentia Medicorum fere omnibus dudum innotuit; inprimis autem Botanicis adcurantibus, factum est, ut, dum ad singulas cujusque Provinciae plantas usus earum apud incolas regionis receptos notarunt, nos jam fere nihil lateat; quamobrem sicubi incrementa hujus medicinae ampliora exspectentur, e re omnino erit, extra Europam tendere, immo ferissimas adire gentes, ut, quod illis proficuum vel salutare judicatur, sedulo cognoscamus, nimirum hac ratione medicinam olim Nam postsummopere locupletatam esse constat. quam Scientia Naturae, cum incredibili emolumento suo, in America septentrionali adamari coepit, naturae mystae ibidem commorantes, otio suo non indignum judicarunt studium conquirendi vires &usus variarum herbarum, etjam ab Americanis barbaris receptarum; gratulabundi accepimus bene multa, illaque incomparabilia medicamenta, quae bono publico partim dicarunt Viri Clarissimi Coldenus &Kalmius, partimque Bartramus. IX. Est hic BARTRAMUS colonus Pensylvaniae, Philadelphiae accola, Botanices cultor indefessus, qui varias plantas pulcherrimas non solum detexit, sed eas etjam ad Coldenum, Collinsonium &Gronovium, aliosque transmisit, &praeterea seminum plantarum Americae septentrionalis annua collectione Angliae hortos ditavit. Ille nuper nobis dedit observatiopotu ordinario quotidie propinatum, ad depurandum sangvinem, &hydropem medendum, praecipue virtutis est &efficaciae, laudaturque usus ejus externus in curanda Erysipelate, itemque in sanandis ulceribus perplurimis. vid. N. 23. 3. ERIGERON a nonnullis contra Morsus serpentum usitata est planta. Efflorescit tempore verno ad instar Bellidis, altitudinem pedis circiter attingens.