Latin
Caput IV
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 526
Unproofread scanNot analysed yet
Nigritarum par, maritus uxorque, aequato morbo fere ad internecionem correpti, intra decem dierum spatium ita vires recuperarunt, ut muneribus suis ambo fungi possent, sensimque extra discrimen positi, sobolem vegetam procrearunt, ut missas faciam alias, hujusmodi narrationes perplurimas: Jam hinc percontabar an cuiquam notae hae herbae antivenereae essent, cumque nulli affimarent, rogabam Chiliarcham Johnson, experiretur, annon ipse eas explorare posset, utpote unus, qui apud feros meritorum vi valebat, indeque totum orbem litterarium in aere suo fore ajebam; a quo non abnuit, sed omnem operam in expiscanda medicina ista semet locaturum spospondit. Hoc animo, ut incepta prospera essent futura, Chiliarcham submonebam, (enim vero curatio morbi mulieribus praecipue commissa erat) vellet unam post alteram singulatim accersere, unique, nulla alterius conscia, injungere, ut monstraret sibi herbas, quibus adverius memoratam Luem uti fuessent, nec contentus esset, hortabar, inspectione foliorum aut radicis, verum integram herbam panderent. Ne autem multus sim in praedicanda Illustris hujus viri in extricando arcano indefessa opera, ferosque illiciendi studio, sufficiat dixisse, tres harum mulierum tandem protulisse eandem herbam, cum eadem narratione de medendi methodo.