Latin
Caput IV
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 527
Unproofread scanNot analysed yet
Erat praeterea vir quoque inter feros, curatione dicti morbi percelebris, qui, quamquam radices ejusdem herbae producebat commendabatque, aliam tamen radicum magis laudabat, cujus usum ac vires ab avo suo didicerat, eandemque se multo malle, affirmabat. Interea vero, quaenam potissimum erant hae herbae paucis expediam: Sunt in America septentrionali quinque species Lobeliae, quarum Princeps adversus Luem veneream una est. Mihi autem, dum densas silvas asperasque vias peragro sarcinam librorum botanicorum mecum portare non licet, quin oportet ita res meas componere; ut, dum suppetat papyrus ad insternendas herbas, tantillumque chartae, atramenti &instrumentorum scriptionis mihi satis esse patiar; nempe memor molis eundo indies crescentis. Itaque descriptane jam ante haec herba sit, nec satis scio, nec, si descripta est, quo nomine veniat, facile dixero, En igitur illam descriptam, idque ita jani, ut in bibliotheca botanica appareat, utrum dudum delineata sit, nec ne. Cumque plerosque, Botanices gnaros, Latinis terminis assvesse norim, herbam hanc latiali sermone sistere placuit. RADIX perennis, fibrosa: fibras plurias albas, lineae crassitie, duorum digitorum longitudine plus minus, glabras tanquam e centro emittens. CAULIS simplex (interdum tamen ramos emittens), erectus, diversae longitudinis, ab 1 ad 4 pedum longitudinem, communiter tamen 1 ad 2 pedum longitudinem, teres, glaberrimus, laevis, subnitidus, pallide viridis aut interdum rubescens, praecipue versus inferiorem partem, foliatus; folia usque ad spicam florum gerens. FOLIA duplicis generis: Radicalia scilicet primo anno, Caulina vero anno secundo primum prodeuntia. Folia Radicalia ovato-lanceolata, subacuta, crenato-plicata, glaberrima, utrinque subnitida, obscure viridia cum tinctura purpurei, in petiolos desinentia.