Latin
LXXIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 539
Unproofread scanNot analysed yet
Ex frequenti carnium esu, Alcali in sangvine generatur spontaneum, ac juxta hoc, motus si corporis negligatur, pectoris labes Quare etiam infausto augurio erit exspectanda. Hippotrates Epidem Lib. 7. pulmonis observavit inflammationem, ex nimio carnium esu, nec aliunde, ortam: quod etiam Sponius postea confirmavit, de hodiernis Parisiensium incolis; confirmat etiam Redlinus, Tusses, a nimio &pertinaci harum esu, ortas fuisse graves: ut taceam, morbum Anglorum Endemium, vere esse Phthisin, quam, superfluo carnium esui, quoad originem &progressum, praecipue imputandam esse, multi hujus temporis Medici firmis comprobarunt argumentis. Huic etiam sententiae lucem affert notabilis illa observatio, de Agyrta quodàm Angliae, qui nihil aliud praescripsit aegrotis, praeter carnis esum, iisque omnibus hac ratione Hecticam induxit. Ab antiquis vero temporibus, Medicis non solum ipsis, verum &plebejis, optime innotuit, in principio Hecticae carnium esum prorsus esse proscribendum, aegrumque pultibus tantum alendum. Nec unquam illi Medico praxis ex voto succedat, cui non curae sit, ut Hectica Pulmonali laborans carnibus abstineat. Id vero observationibus stabilitum, in Septentronalibus Regionibus &hyemali tempore, praesertim si motus corporis frequentior celebretur, minus corpori imminere periculi, si carnibus vescantur incolae, quam in Australibus &aestiva aetate, cumque quietum fuerit corpus: Hinc Lappones, quibus carnes in deliciis sunt, Hectica pulmonali rarissime, Angli vero frequentissime, moriuntur. Carnes uberrimum corpori praebent nutrimentum: Vegetabilia non item; ut vero sanitas corporis vigeat, justa erit proportio ingesta inter &egesta.