Latin
LXXIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 540
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim parce nimis nutritionis perficitur optis, extabescit corpus viresque langvescunt, &immedicabilis saepe marcor finem impositurus erit vitae: ubi vero justo uberiora alimenta adhibentur, crudus &indigestus evadit chylus, qui vel naturae beneficio violenter evacuandus, vel in cellulosis tunicis accumulandus, vel etiam, putridam post corruptionem, graviora corpori illaturus erit mala: quare etiam cibo luxuriantes, obesi corporis gravitate, debilitate, lassitudine, somni inquietudine, immo, ad quaecunque officia peragenda inhabili prorsus indole, afflictantur; quod ad ventriculi statum pertinet, lingva viscida &impura, Anorexia &ciborum fastidium, pessimae digestionis indicia, cernuntur: quasi natura eo ipso indicare voluisset, plura in corpus non esse ingurgitanda, priusquam ante sumta bene fuerint digesta. Corpus autem sufficienti cibo destitutum, appetitu &pervigilio excitatur, ut victum quaerat. Motus, per quem assumta melius consumuntur &disperguntur, appetitum quóque conciliat; Quies autem &inertia, hunc e contrario sopiunt quasi &sufflaminant. Carnes, quo pingviores, eo plus nutrimenti praebent: ex Vegetabilibus vero Olera, omnium minime corpus nostrum alunt. Qui continuo &forti labore corpus agitant, ut servi onerarii &rustici, haud majori difficultate pinguia larda, quam aulici &sedentarii Olera, consumunt atque digerunt. Ambo optime hoc conservantur modo: si vero victum mutamus, &laborioso olera, otioso vero succidia, propinamus, nemini vita persistet salva, sed emacerantur; alter, ex defectu alimenti sufficientis; alter, ex corrupta cibi digestione. §. III. Vegetabilia Diaeteticis duorum sunt generum, Sicca nimirum vel farinosa, &Viridia vel succulenta. Ad Farinosa referuntur Gerealia &Legumina; ad Sucfruculenta vero, Radices, Bulbi, Olera, Caules &ctus recentes.