Latin
LXXIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 547
Unproofread scanNot analysed yet
Usus Lactucae nostrae sativae est, ut mundificans, sangvinem abluere; quare etiam, qui impuram habent massam sangvineam, &mane lingvam siccam, viscidam, &immundam observant, per diligentem esum Acetariorum, haec incommoda evanescere deprehensuri erunt: sublata enim caussa, tollatur etiam effectus, necesse est. Purificat etiam pariter ac refrigerat sangvinem, diathesin alcalinam solvendo &abluendo, ac Orexin non minus hoc modo excitat; ut gnim impura lingva cibum non appetit, sic &ventriculus cruditatibus impletûs, cibum aversatur. Nimius autem Lactucae esus Veneri tantum resistit, quantum alcalescentia eam excitat. Historia enim Lobelii sat nota est: ad praecellentem summaeque dignationis Virum Angliae, prole carentem, accessit hic ipse, &,dum Lactucam omni vespere eum consumere animadvertit, hunc victum prohibuit, si unquam nepotes exspectaret: consilium quoque hoc exsecutus postmodo; intra unius anni spatium, uxorem desideratissimo foetu gravidam vidit. Haec Lactucae vis, Venerem enervandi, olim etiam Romanis nota fuit; quare tantam in desvetudinem venit, ut a nemine unquam ederetur, &Eubolus Comicus mortuorum cibum illam appellitaret. Postquam autem Caesar Augustus desperata Hypochondriasi fuit vexatus, (quem morbum ex obstructione viscerum oriri, saepius observarunt varii,) &Antonius Musa, Lactuca cum aqua mixta; victu vers tenui, immo tenuissimo, Augustum curavit, eoque ipso statuam sibi Romae erectam meruit, Lactuca pristinum suum pretium recepit. Haec vesperi consumta, tranquillum ficit somnum, non tantum ob humectantem &refrigerantem vim, verum etiam ob succum lactescentem, qui, quamquam parum Nafcoticus, aliquid tamen ejusmodi est virtutis, quae in Lactuca virosa adeo est saturara; ut Romanorum experientia constat: &hinc illam vesperi ad coenae finem ederunt; de quo Poëta: Gratia nobilium, requies, Lactuca ciborum Et Galenus de semetipso narrat, quod, ingravescente aetate, dum somnus evanesceret, omni vespere Lactucam comederet.