Latin
LXXIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 548
Unproofread scanNot analysed yet
Qvum vero Lactuca parum nutriat, a sedentariis praesertim, apud nos aestimatur; a rusticis iterum &bajulis, prorsus contemnitur; quare &rusticus, ut historia est, a Domino suo ad coenam invitatus, dum Acetaria offerebantur, regerebat; gratias Tibi ago, gramina non edo. Et, ut Orexin excitat Lactuca; eo, quod tubum intestinalem purificet, haec, quae Augusti tempore ad finem coenae, circa principium hujus, Domitiano regnante, edebatur. Hinc Martialis cecinit: Epig. L. XIII. XI. Claudere quae coenas Lactuca solebat avorum; Dic mihi, cur nostras inchoat illa dapes? Germanus etiam rusticus, dum a quopiam invitabatur ad mensam, &patina Lactuca oppleta, ei offerebatur, interrogabat: cui bono haec essent? Resp. appetitum excitandi gratia; regerebat vero ille: adeoque in re praesenti non opus est, detur postquam appetitum explevi. 2. SCORZONERA Picroides: Terracrepola Monspeliensibus in Acetariis frequens est teste Clariss. Sauvagesio; nobis non dum usu recepta, cum etiamnum Hortis tantum Botanicorum apud nostrates innotuerit. 3. LEONTODON Taraxacum. Folia illius primo vere colliguntur, priusquam de terra plane sint exorta, &viridatem acceperint; exstirpetur &abjiciatur radix, foliis vero lavatis, oleum, acetum, &pauxillum salis, ut antea dictum, superinfundantur. Haec, quae diu in Australibus usurpata sunt regionibus, nuper etiam in nostras culinas sunt introducta; ineunte praesertim vere, &priusquam Lactucae tempus adfuerit.