Latin
LXXIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 549
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc insipidum fere jusculum, pro Acetario etiam propinari potest; sed gustu &tenacitate magis ingratum, Lactucae cedit: sangvineam tamen massam optime purificat Taraxacum; urinam quoque fortius, quam ullum apud nos usitatum Acetarium, impellit: quare etiam infantes, vesperi hoc consumentes, lectum permingunt: hinc Lectimingae &Urmariae nomen apud Lobelium sortitur, Gallis Pissenlit, Holland. Pisse bedde. 4. CICHORIUM Endivia. Folia primo vere germinantia, ad apices filo nectuntur, arena vel terra teguntur, ne violentia aëris laedantur; quo beneficio interiora folia albescunt, mollia &succulenta evadunt, &deinde in Acetariis, similiter ac Lactuca, usurpantur. Haecce folia, longo temporis intervallo, ab Italis sunt adamata; rarius vero adhuc in nobiliorum nostratum mensis obveniunt, quorum hortulani per Meridionales regiones iter non fecerunt. Hoc Acetarium acres humores per urinam diluit; &praecipue ob vim laxantem, commendatur. 5. VALERIANA Locusta, ab hortulanis nostris Winter-Rapuncel dicta, in hortis nostris colitur, crescit etiam vulgariter in Scania, juxta Holmiam, &alibi rarius, ubi nostro aevo, aniculae eam colligere, &cum reliquis ad Acetaria paratis oleribus venditare, coeperunt. Haec planta annua, sponte seritur autumno, &foliis suis radicalibus sub nive per totam hyemem virescit; vere autem incipiente colligitur, &modo anrea dicto usurpatur; eandem quoque ac Lactuca, pollet virtutem, humores nempe acres corrigendi &demulcendi. 6. SEDUM reflexum &rupestre coluntur in Germania &Belgio pro acetaris; sapor nitrosus illi, ideoque miscetur Lactucis, nec per se facile assumitur. 5re 7. CYNARA Cardunculus nuper apud nos in magnatum hortos, ab Australibus regionibus introducta est; quae bene etiam hyeme servetur, ne vis frigoris illam adurat.