Latin
LXXIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 551
Unproofread scanNot analysed yet
LAPSANA communis Constantinopoli fere eodem modo consumitur; etenim antequam floreat, cruda Raphanum sapit, cocta vero amarescit Bellon. itin. 303. 14. ERYSIMUM Barbaraea, (nostratibus Winter-Sallade,) vulgariter apud nos, quemadmodum etiam in hortis, crescit; per totam hyemem viridis, suisque conspicua foliis, quae communiter ad Acetaria colliguntur; scorbuticis praecipue commendatur, cum sangvinem perpurget, &salinum acre per urinam evacuet. 15. COCHLEARIA officinalis viridis etiam omni hyeme in hortis nostris persistit; cujus folia, quamvis aliquantum acria, scorbuticis tamen digna, quae optime commendentur. 16. CUCUMIS sativus, cujus fructus immaturi in mensas hybernas conservantur, &pari modo in Acetariis eduntur, quae bene ventriculum reficiunt atque diathesin alcalinam prohibent: sed si cogiose nimis eduntur, corpus enervant &transpirationem minuunt. Praecipue itaque his abstineant omnes, qui febribus obnoxii sunt intermittentibus: praeterquam enim quod plures extant observationes, unam in Secretario quodam Holmiae habemus, qui cucumeribus optime delectabatur, &supra viginti annos febre intermittente quovis vexabatur anno; nec ab ejusmodi deliciis, quamquam aeger unquam desistens, morbo nominato vitam perdere coactus est. 17. BETA vulgaris rubra: cujus radix coquitur &conditur, atque ad hyemale tempus sic conservatur; quae, rubro suo &refrigerante succo, bonum &sapore gratissimum evadit Acetarium.