Latin
LXXIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 552
Unproofread scanNot analysed yet
18. PORTULACA oleracea: cujus stipites etjam conditi, ad hibernas mensas servantur: in Acetariis grati sunt, qvum succo uberiori, quam solido, scateant. Est illa Portulatae vis, quod concretiones calcareas solvat, ita ut pavimenta lapidea, in quibus per autumnum adservatur, succo illius conspiciantur quasi erosa. Acetaria haecce omnia Orexin excitant, diathesin alcalinam impediunt, lingvam &intestina sordibus liberant atque mundificant, sangvinem refrigerant, concretiones tartareas &obstructiones solvunt: Sedentariis, hypochondriacis, scorbuticis, &reliquis morbo quodam chronico afflictis, maxime sunt utilia: praecipue vero illis placent, qui sangvine fervido, inquietudine somni, fastidio ciborum, climate nimis calido, &ingenti calore aestivo, corporis labem contraxerunt. LXXIV.