Latin
INDTEN
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 556
Unproofread scanNot analysed yet
Dum vero ceterae artes atque scientiae, hinc ad Romanos pervenerunt, haec etiam, licet imperfecta, accessit. Justinianus prudentissimus regni eccidentalis Imperator, perspiciens quantum lucri Persae, per sericum ex ejus regno ceperunt, A. 533 duos misit nuncios, qui apud eos hanc perdiscerent artem &secum domum portarent Phalaenas Bombyces, sed cum hae in itinere perierint, opera hac vice irrita fuit. Propterea iterum alii profecti sunt, qui ova earum adsportarent, &tum primum limites occuparunt Europae. Initio tamen institutum impediebatur, adeo ut cultura serici non prius, quam Anno 1130 ad Siciliam, sub Rege Rugero, pervenit, qui postea hanc artem propagandam curavit in nuperrime adepto regno Neapolitano, unde postea in Italiam, Hispaniam, Galliam &Borussiam migravit. CAP. II. MORUS Bombycis proprius, sapidissimus &saluberrimus est cibus, &ubi illa crescit ibi etiam coli potest sericum. Satis superque nobis constat Bombycem vesci posse foliis Lactucae, Cichorii, Leontodontis, Ulmi &Urticae, teste quoque Bellonio in Aethiopia, foliis Ficus.