Latin
INDTEN
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 557
Unproofread scanNot analysed yet
At vero ex hoc victu magis fragile Bombyx net sericum, ipse languidus, minus nitidus evadit, saepeque emoritur. Qui itaque sericum obtinere vult nobilius, necessario sibi adquirat Moros, quibus Bombyces suos alat. Morus est arbor affiritate quadam conjuncta cum Urtica, floribus masculinis distinctis a femininis, quatuor staminibus atque duobus pistillis a). Quaedam Mori species marem &feminam in una eademque gerunt arbore, quaedam in diversis. Arbores verae feminae baccas ferunt, masculis licet destitutae, quo in casu calyx evadit succulentus, baccamque mentitur, non vero producit pericarpium pulposum. In Spec. Plantar. enumerantur variae quidem Mori species, ut Alba, Nigra, Rubra, Tartarica, Indica, Papyrifera, Tinctoria, an vero duarum postremarum folia arrideant Bombyci, adhuc nos fugit. Morus alba in China sponte crescit, quae habetur pro solo natali Bombycis. Hinc credere fas est, hanc Bombycum naturae maxime convenire. Apud nos vero in Hybernacula per hiemem introducitur, at in Scania sub dio crescit non infrequens in hortis; sed quamdiu nostrates in Bombycum cultura operam minus collocarunt, haec species susque deque habita fuit, propterea quod baccae ejus fatui sint saporis. Ex Observationibus meteorologicis constat: hyemes apud Chinensis juxta Peckin, ubi etiam haec sponte provenit, aeque gelidas esse ac apud nos; unde etjam facile concludimus, illam etiam nostrum ferre clima. Idem testatur N. D. PRAES. in Itin. Scanico, b) observans, Mori hanc speciem, ne quidem sub dio, in Scaniae hortis periisse per intensissimum gelu Anno 1739 &1740. Folia Mori Albae teneriora a) Cfr. N. D. PRAES. Gen. Plant. edit. Vita Nio936. b) Cfr. Ejusd. It. Scan. pag 83. riora sunt ceteris, facilius itaque Bombycum recens natorum dentibus conteruntur Ex allatis negari nequet hanc arborem ferre posse clima Scaniae meridionalis, Blekingiae &Hallandiae, quae regiones utique sufficerent ad sustentandos tot Bompyces, quot serico producendo opus est in Svecia.