Latin
MIGRATIONES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 565
Unproofread scanNot analysed yet
MIGRATIONES AVIUM Sus PRAESIDIO D. D. CAR. LINNAEI, Propositae a CAROL. DAN. EKMARCK, Ostro-Gotho. Upsaliae 1757. Martii 2. Internuncii Deorum Aves. PRAEFATIO. x omnibus illis bonis, quae in globo nostro Terraqueo, hominum tam utilitatis, qvam jucunditatis, promovendae gratia, a Creatore omnipotente condita sunt, Aves animum meum cum maxima demulcerunt delectatione, qvarum tanta formae species est, ut, me qvidem judice, in voluptatem humani generis nihil sit excellentius. Qvid enim cum Trochili splendida pulchritudine aequari potest? quid caudam pictam Pavonis vincit?