Latin
MIGRATIONES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 566
Unproofread scanNot analysed yet
Haec tamen Naturae artificia sola non sunt, quae nostram merentur attentionem: unamquamque Avium si debita accuratione intueri placuerit, admirationis nostrae materiem facillime reperire licebit amplissimam; tantis enim omnes colorum varietatibus fulgere videmus, qui aptissima gaudentes proportione, se invicem affabre excipiunt, ut pictorem, etiam artificiosissimum, colores ita permiscere nosse, ut naturam hac in re perfecte imitari queat, vix crediderim. Avium Pennas earumque structuram singularem inspicientes, omnium earum nullam omnino esse, quae tanta Artificis supremi non prodat se compositam sapientia, ut ad mechanismum illius exquirendum &rite explanandum, quemadmodum etiam ipsam satis contemplandam, exiguum non sufficiat vitae curriculum, luculenter invenimus; quae, tanta licet arte fabricatae, singulis tamen annis deciduae, plantarum instar pereuntes, quotannis quoque recrescunt. Uti pisces, in aquis degentes, mare immane &rapaces innatant fluvios, ita Avibus alarum quasi remigio uti, &aërem volando findere, concessum est. Levitatem itaque, quo legi huic naturae eo facilius morem gerere possint, pernecessariam habent. Quare etiam quam compendiosissimas, ne quid, quo carere quidem possint, gravitatem illis addendo, cursum ipsarum celerem impediret, Aves videmus creatas. Hanc eandem ob caussam Cauda, Scroto, Vesica urinaria, Utero, Labiis, Manibus; Corpore calloso, Fornice, Epiglottide &c. orbatas eas invenimus. Maxillas in rostrum nudas protraxit Magister Naturae: brachiis Remiges loco infixit digitorum, quibus, ad iter per aërem agendum, eodem modo, quo nos remis cymbam propellimus, utuntur: uropygium Rectricibus instruxit, quibus, gubernaculi instar, quemadmodum pisces cauda sua, viam flectere norunt: auriculas, animalibus, illis donatis, auditum promovendo inservientes, eis necessarias non duxit, quare etiam illis privatae, utpote in altis ut plurimum degentes, hostem appropinquantem visu facile observare possunt.