Latin
MIGRATIONES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 567
Unproofread scanNot analysed yet
Uterus, quod attulimus, Avibus intra corpus non est; cum vero ad generationem necessarius requiratur, hac singulari gaudent praerogativa, quod scilicet artificiale sibi construere possint, quo ova earum, aeque ac naturali, excluduntur: nidi sunt, quos indigitasse volo. Tantas, nidos hos fingendi modus, ova incubandi, nuptias celebrandi &pullos denique pascendi, reliqua ut taceam, agnoscit varietates, quantas fere Avium novimus species, tantamque manifestat excellentiam, ut, haec omnia si quis rite describere conaretur, idem esset, ac aequori procelloso vastissimo lembo se conderet remis orbatum, testante Reaumurio. Haec &alia curiositatem allexere meam, flagrantique me affecere desiderio in Aves, quarum contemplatio, quo ad structuram, vestimenta, mores, oeconomiam, nomina, &denique notas, quibus una ab altera dignoscitur, omnium, quae hominum in commodum Natura protulit foecunda, jucundissima mihi visa est, ulterius inquirendi. Cum vero, ut pulcherrimae, ita etiam animalium omnium apprehensu, &quarum nobis familiaritatem conciliemus, difficillimae sint; cautissimae enim, utrinque circumspectantes, hominemque ut hostem timentes, cum eo consvetudinem jungere non sustinent. Hinc sequitur, ut eos, qui, huic Zoologiae parti operam navantes, in ea progressus facere cupiunt, quomodo sclopeto recte utantur, quo e longinquo eos prosternere queant, scire oporteat. Ejusmodi ipse Avibus innocuis, ad dies laboris vacuas, summo cum oblectamine me praebui inimicum, dum silvas intrans lucosque quietos, ubi animalia haecce plumigera refugium potissimum habent, ea sagaciter exquisivi, &exquisita fixi. Quo denique eo perveni, ut Aves nostras indigenas, quo ad plurimam partem, videre &examinare licuerit. Observationes itaque qualescunque heic Tibi B. L. communicare constitui, quarum benigniorem ut agas interpretem, est, quod abs Te expeto.