Latin
EXOTICAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 576
Unproofread scanNot analysed yet
Tempore brumali, praesertim dum frigora intensissima sunt, e Canada in Carolinam &Virginiam copiosissimae descendunt hae, nec ibi subsistentes, austrum versus ulterius procedunt. Hiemes Americae dum leniores sunt, earum paucissimae conspiciuntur. Notandum est, quod redeuntes nunquam Carolinam pervolent: nec, qua ingrediantur via, novit quis. De peregrinationibus PALUMBI hujus migratorii vide plura apud Auct. p. 23. ALAUDA alpestris, p. 32. Americae Septentrionalis avis, in Virginia &Carolina hibernat, mature, sub finem hiemis, decedens. 15. FRINGILLA hiemalis p. 36. hiemem in Carolina &Virginia consumit, aestate vero nunquam reperitur, sed vere discedit, regiones, exinde quod sequitur, adiens septentrionales, ubi nidulos suos construit. 16. FRINGILLA Oryzivora, p. 14. Initio mensis Septembris, Oryza in Virginia &Carolina adhuc molli, eadem in Cuba &adjacentibus insulis, ubi prius maturescit, horreis reposita, harum turmae, ex feminis solis compositae, quod peculiare &probandum est, adveniunt maximae: hebdomadas circiter tres, usque dum exdurescat Oryza, commorantur, &circa finem mensis discedunt: quo autem tendunt, non novimus. Maribus postea conveniunt, quibus conjunctae, initio veris per Carolinam regressum habent. 17. FRINGILLA purpurea p. 41. per hiemem abest. dant, Carolinam enim valde frigidam habet. Aualogiae vero magis conveniens videtur, quod in regionibus borealibus multiplicatae, autumno, ad frigora vitanda, meridiem patant.